Evangelium Secundum Lucam*

Caput 21: Versus 29

Videte ficulneam.Regnum Dei aestati comparat, quia tunc moeroris nostri nubila transibunt, et aeterni dies vitae sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina aestas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat.
(* Traductions européennes)